- OPHIETIS Petra
- OPHIETIS Petraloci nomen Avieno, qui Ὀφηιτίδα πέτρην, uti Dionys. vocat, arcem Ophietida vertit.Hic tamen internis Ophietides arcis in arvisInter gemmiferas excrescit creber arenas.Et Prisciano,Berylli lapidem liquidum, glaucique colorisPer loca, quae tendunt Ophianae ad moenia petrae.Sed male: ὀφιήτης enim poetice pro ὀφίτης dicitur, et Ophitem lapidem notat, intra quem Beryllum circa Babyloniam inveniri tradit Dionys. cum ait,Ὑγρῆς βηρύλλου γλαυκὴν λίθον ἢ περὶ χῶρονΦύεται εν προβολῇς ὀφιητίδος ἔνδοθι πέτρης.Nempe εν ταῖς ποβολαῖς, h. e. eminentiis vel prominentiis cautium, edebatur Ophites marmor, intra quod beryllus reperiebatur. Sic et beryllum apud Indos idem Poeta inveniri scripsit, ἐπὶ προβολῆσιν ἀναύρων. Similiter et Sardam, circa Babyloniam, cum lapicidinae quaedam aperirentur, haerentem in saxo, cordis modo repertam fuisse, tradit Plin. l. 37. c. 7. quae omnium erat laudatissima. Dictus autem non locus, sed lapis, Ophites, quod hoc marmoris genus serpentium maculas apprime referret. Vide Salmas. in Solin. p. 340.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.